Ennodius of Pavia → Hormisdas and Dioscorus
Tradução moderna em inglês
Ennodius to Hormisdas and Dioscorus.
I know that the weight of your shared responsibilities leaves little room for the claims of private friendship. But I write anyway, because the bond between us predates the burdens you now carry and will, I trust, outlast them.
May God bless your labors. The work you do is His work, and those of us who watch from a distance pray daily for its success. Farewell.
Texto latino / grego
XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE ET DIOSCORO. Scio conscientiam religiosam grande aestimare compendium, si praestandi nascatur occasio, his maxime quos deuotos extitisse meminerunt. ergo quamuis prima reuerentiae uestrae causa sit scripta mittendi et utilitatis adlegatio sit subicienda diligentiae, attamen anxius animus saepe necessaria praeponit affectui. retinet fraternitas uestra domnum papam de expensa, quam episcopus meus apud Rauennam pro eius utilitate me spondente fecerat, restitutionem fuisse pollicitum. sed actum est, ut uix ad uos dirigendi praestaret indutias, et de mea sibi satisfaciendum esse substantia protestatur. nunc quia grandis summa non est quae reposcitur et summum est beneficium me ab ingratitudine eius, quae uidetur iusta, subtrahere, ordinate quod uobis retributio superna compenset. domini mi, salutem abundantissimam reddens deum quaeso, qui animis uestris quod me subleuare possit inspiret. ego autem adfui partibus meis, qui cum contestatione maeroris per paginas indicati direxi fidelissimum perlatorem, qui nobis perferenda sine inminutione suscipiat.