Quintus Aurelius Symmachus → Strategium
Tradução moderna em inglês
May this custom endure, and may the mutual assurance of well-being be renewed between us year after year.
[The Latin manuscript tradition for this letter (Symmachus, Epistulae Book 8, Letter 13) is heavily corrupt or fragmentary. The above is a partial rendering based on the best available source.]
Texto latino / grego
Redditum mihi esse annnum quodammodo sermonis tui debitum tibi quoque gaudium sollemne de nobis haec responsa praestabunt. quae quia propter tantam longinquitatem frequentare non possumus, deb//a fide certis temporibus ex- s hibemus. maneat igitur hic usus et qnotannis salutis indicio mutua inter nos secu- ritas recondatur. vale. XXXXVI (XXXXV). AD STRATEGIVM. Agis mecum desiderio amantis, ut redeam. iamdudum hoc animus meus vestri le expetitor efflagitat, sed valetudo saucia obstrepit voluntati. humor enim noxins arti- culis inlapsus etiam nunc me tenet lectulo et vix litorali siccitate tenuatur. tribue igitur tempus refectioni, quod ego vindicaveram voluptati. prae me autem fero, quod tibi in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil, ut ante, iucundum est, 2 sed puto, qvLod pia adfectione fallaris, quia parmm est in amante iudicium. et ego is quidem non ex his primum litteris, quid de me sentias, scio, prope est tamen, nt agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quandam testimonii tui praestitit. verum haec missa faciam. non morabor expectationem tuam post con- ciliationem vigoris; sed quia hoc longum est diligenti, visis, quae in proximo possi- demus, reditum maturabo. spero enim tantundem accessurum sanitati meae ex con- 20 spectu vestro, quantum sperari possit ex otio. vale. XXXXVU (XXXXVI).