As traduções modernas deste corpus são assistidas por IA e não substituem edições acadêmicas definitivas.
Letters to Atticus (Ad Atticum) · c. -56

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus

Resumo

Tradução moderna em inglês

Texto latino / grego

de Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura politikos, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine; [2] ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam; immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus opadoi qui tagoi esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam est Spartan elaches, tautan kosmei non me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista (ne) improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. A te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo .esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei. [3] quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed me hercule (in) incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne bathutes mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur. [4] sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis.

Texto inglês de origem

The news about Lentulus I feel of course as I ought: we have lost a good man and a fine fellow, and one who combined a remarkable strength of character with great courtesy. Still I find some consolation, malo solacio, sed non nullo tamen, consolamur, quod ipsius vicem minime dolemus, non ut Saufeius et vestri, sed mehercule quia sic amabat patriam, ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. Nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? Nam tu quidem, etsi es natura πολιτικός, tamen nullam habes propriam servitutem, communi frueris nomine; ego vero, qui, si loquor de re publica, quod oportet, insanus, si, quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? Quo sum scilicet, hoc etiam acriore, quod ne dolere quidem possum, ut non ingratus videar. Quid, si cessare libeat et in otii portum confugere? Nequiquam. Immo etiam in bellum et in castra. Ergo erimus ὀπαδοί, qui ταγοὶ esse noluimus? Sic faciendum est, tibi enim ipsi (cui utinam semper paruissem!) sic video placere. Reliquum iam est Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει. Non mehercule possum et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem maluit. Verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor, ut ista improbem, idque tu, cum una erimus, confirmabis. A te litteras crebro ad me scribi video, sed omnes uno tempore accepi. Quae res etiam auxit dolorem though a poor one, in the thought that I need not grieve for him—not for the same reason as Saufeius and your Epicurean friends, but because he was so true a patriot that it seems as though a merciful providence had snatched him from his country’s fiery ruin. For what could be more shameful than the life we are all leading, especially myself? You, in spite of a political bent, have avoided wearing any special yoke; but you share the universal bondage. But think of the sufferings I undergo, when I am taken for a lunatic, if I say what I ought about the State, for a slave, if I say what expediency dictates, and for a cowed and helpless bondsman, if I hold my tongue. I suffer as you may suppose, with the added bitterness that I cannot show my grief without seeming ungrateful. Well! why shouldn’t I take a rest, and flee to the haven of retirement? I haven’t the chance. Then be it war and camp. And so I must be a subaltern, after refusing to be a captain. So be it. That I see is your opinion, and I wish I had always followed your advice. Hobson’s choice is all that is left to me. But upon my soul I can’t stomach it, and have a fellow feeling for Philoxenus, who preferred to go back to his prison. However, I am spending my time here devising a way of confounding their policy, and when we meet you will strengthen my purpose. I see your letters were written at several times, but I received them all together, and that increased meum. Casu enim trinas ante legeram, quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat. Ecce quartae fulmen! Sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei. Quod me admones, ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non immemor istius mandati tui; sed mehercule in incipiendo refugi, ne, qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse, rursus stulte iniuriam illius faciam inlustrem, si quid scripsero, et simul ne βαθύτης mea, quae in agendo apparuit, in scribendo sit occultior, et aliquid satisfactio levitatis habere videatur. Sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. Epistulam, Lucceio nunc quam misi, qua, meas res ut scribat, rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque, ut adproperet, adhorteris et, quod mihi se ita facturum rescripsit, agas gratias, domum nostram, quoad poteris, invisas, Vestorio aliquid significes. Valde enim est in me liberalis.