As traduções modernas deste corpus são assistidas por IA e não substituem edições acadêmicas definitivas.
Letters to Atticus (Ad Atticum) · c. -56

Marcus Tullius CiceroTitus Pomponius Atticus

Resumo

Tradução moderna em inglês

Texto latino / grego

nihil eukairoteron epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. nam Terentius suo iure. de Metello ouch hosie phthimenoisin, sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem . . . tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior. [3] mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui; ho de ouk empazeto muthon quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.

Texto inglês de origem

Nothing could be more à propos than your letter, which has relieved me about the dear child Quintus very greatly. Chaerippus had come two hours earlier with the wildest tales. As to your news about Apollonius, confound him! A Greek to go bankrupt and licere quod equitibus Romanis. Nam Terentius suo iure. De Metello οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν, sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem.... Tibi nummi meo periculo sint. Quid enim vereris quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit. Verum fecit non improbiorem, quam fuit ipse. Quare in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior. Mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. Quid quaeris? equidem dolui; ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο μύθων. Quod superest; etiam puerum Ciceronem curabis et amabis; ut facis.