As traduções modernas deste corpus são assistidas por IA e não substituem edições acadêmicas definitivas.
Epistulae (9 books) · c. 467

Sidonius ApollinarisDear Felix

Resumo

Sidonius Felici suo salutem.

Tradução moderna em inglês

Sidonius To His Dear Felix, greetings.

Gaudeo te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum. sed id mihi ob this solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo. nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus et in Lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis tua tantum felicitate remeaverit, invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas.

sic quondam Quintum Fabium magistrum equitum dictatorio rigori et Papirianae superbiae favor publicus praetulit; sic et Gnaeum Pompeium super aemulos extulit numquam fastidita popularitas; sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus. quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur, quae nihil tibi amplius conferre potuerunt, quam ut if id noluissimus, transiremus inviti. illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes quam non invenis qui sequantur. vale.

Texto latino / grego

EPISTULA III Sidonius Felici suo salutem. 1. Gaudeo te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum. sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo. nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus et in Lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis tua tantum felicitate remeaverit, invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. 2. sic quondam Quintum Fabium magistrum equitum dictatorio rigori et Papirianae superbiae favor publicus praetulit; sic et Gnaeum Pompeium super aemulos extulit numquam fastidita popularitas; sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus. quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur, quae nihil tibi amplius conferre potuerunt, quam ut si id noluissimus, transiremus inviti. illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes quam non invenis qui sequantur. vale.